Encontrados 150 resultados para: amorem misericordiam
Praetende misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam his, qui recto sunt corde. (Liber Psalmorum 36, 11)
Iustitiam tuam non abscondi in corde meo, veritatem tuam et salutare tuum dixi. Non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam ab ecclesia magna. (Liber Psalmorum 40, 11)
In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum eius apud me est: oratio ad Deum vitae meae. (Liber Psalmorum 42, 9)
Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra, conglutinatus est in terra venter noster. Exsurge, Domine, adiuva nos et redime nos propter misericordiam tuam. (Liber Psalmorum 44, 26)
Recogitamus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui. (Liber Psalmorum 48, 10)
Miserere mei, Deus, secundum misericordiam tuam; et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam. (Liber Psalmorum 51, 3)
Mittet de caelo et liberabit me; dabit in opprobrium conculcantes me. Mittet Deus misericordiam suam et veritatem suam. (Liber Psalmorum 57, 4)
Ego autem cantabo fortitudinem tuam et exsultabo mane misericordiam tuam, quia factus es praesidium meum et refugium meum in die tribulationis meae. (Liber Psalmorum 59, 17)
Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam et misericordiam suam a me. (Liber Psalmorum 66, 20)
Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam et salutare tuum da nobis. (Liber Psalmorum 85, 8)
Numquid narrabit aliquis in sepulcro misericordiam tuam et veritatem tuam in loco perditionis? (Liber Psalmorum 88, 12)
In aeternum servabo illi misericordiam meam; et testamentum meum fidele ipsi. (Liber Psalmorum 89, 29)