Encontrados 178 resultados para: bonis operibus

  • Etenim, cum in operibus illius conversentur, inquirunt et credunt visui, quoniam pulchra sunt, quae videntur. (Liber Sapientiae 13, 7)

  • Sed et figulus, mollem terram premens laboriose, fingit ad usus nostros unumquodque vas; et de eodem luto fingit, quae mundis operibus in usum sunt, vasa, et quae his sunt contraria, omnia similiter; horum autem singulorum vasorum quis utriusque sit usus, iudex est figulus. (Liber Sapientiae 15, 7)

  • Omnis enim orbis terrarum limpido illuminabatur lumine et non impeditis operibus continebatur; (Liber Sapientiae 17, 19)

  • Altiora te ne quaesieris et fortiora te ne scrutatus fueris; sed, quae praecepit tibi Deus, illa cogita semper et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus. (Liber Ecclesiasticus 3, 22)

  • Sapiens cor et intellegibile abstinebit se a peccatis et in operibus iustitiae successus habebit. (Liber Ecclesiasticus 3, 32)

  • Noli citatus esse in lingua tua et pavidus et remissus in operibus tuis. (Liber Ecclesiasticus 4, 34)

  • In omnibus operibus tuis memorare novissima tua et in aeternum non peccabis. (Liber Ecclesiasticus 7, 40)

  • Pro omni iniuria proximi ne rependas et nihil agas in operibus superbiae. (Liber Ecclesiasticus 10, 6)

  • in eo quod dicit: “Inveni requiem mihi, et nunc manducabo de bonis meis solus”; (Liber Ecclesiasticus 11, 19)

  • Ne mireris in operibus peccatorum; confide autem in Deo et mane in labore tuo. (Liber Ecclesiasticus 11, 22)

  • Si benefeceris, scito cui feceris, et erit gratia in bonis tuis multa. (Liber Ecclesiasticus 12, 1)

  • Nam duplicia mala invenies in omnibus bonis quaecumque feceris illi, quoniam et Altissimus odio habet peccatores et impiis reddet vindictam. (Liber Ecclesiasticus 12, 7)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina