Encontrados 117 resultados para: de gratia
Tito germano filio secundum communem fidem: gratia et pax a Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro. (Epistula ad Titum 1, 4)
Huius rei gratia reliqui te Cretae, ut ea, quae desunt, corrigas et constituas per civitates presbyteros, sicut ego tibi disposui, (Epistula ad Titum 1, 5)
quibus oportet silentium imponere, quia universas domos subvertunt docentes, quae non oportet, turpis lucri gratia. (Epistula ad Titum 1, 11)
Apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus (Epistula ad Titum 2, 11)
ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae. (Epistula ad Titum 3, 7)
Salutant te, qui mecum sunt, omnes. Saluta, qui nos amant in fide. Gratia cum omnibus vobis. (Epistula ad Titum 3, 15)
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo. (Epistulam ad Philemonem 1, 3)
Gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro. (Epistulam ad Philemonem 1, 25)
eum autem, qui paulo minus ab angelis minoratus est, videmus Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum, ut gratia Dei pro omnibus gustaverit mortem. (Epistula ad Hebraeos 2, 9)
Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci; optimum enim est gratia stabiliri cor, non escis, quae non profuerunt ambulantibus in eis. (Epistula ad Hebraeos 13, 9)
Gratia cum omnibus vobis. (Epistula ad Hebraeos 13, 25)
secundum praescientiam Dei Patris, in sanctificatione Spiritus, in oboedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi: gratia vobis et pax multiplicetur. (Epistula I Petri 1, 2)