Encontrados 2358 resultados para: dies Domini
Oderat ergo Esau Iacob pro benedictione, qua benedixerat ei pater, dixitque in corde suo: “Appropinquabunt dies luctus patris mei, et occidam Iacob fratrem meum”. (Liber Genesis 27, 41)
habitabisque cum eo dies paucos, donec requiescat furor fratris tui, (Liber Genesis 27, 44)
respondit: “Vere os meum es et caro mea!”. Et, postquam Iacob habitavit apud eum per dies mensis unius, (Liber Genesis 29, 14)
Servivit igitur Iacob pro Rachel septem annis, et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine. (Liber Genesis 29, 20)
Respondit Esau: “Oro te, ut de populo, qui mecum est, saltem socii remaneant viae tuae”. “Non est, inquit, necesse; hoc uno indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu domini mei”. (Liber Genesis 33, 15)
Et completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum; (Liber Genesis 35, 28)
Fuit quoque Her primogenitus Iudae nequam in conspectu Domini, et ab eo occisus est. (Liber Genesis 38, 7)
Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens habitabatque in domo domini sui. (Liber Genesis 39, 2)
benedixit Dominus domui Aegyptii propter Ioseph, et benedictio Domini erat in omni possessione eius tam in aedibus quam in agris. (Liber Genesis 39, 5)
Post haec ergo iniecit uxor domini eius oculos suos in Ioseph et ait: “Dormi mecum”. (Liber Genesis 39, 7)
Huiuscemodi verbis per singulos dies et mulier molesta erat adulescenti, et ille recusabat stuprum. (Liber Genesis 39, 10)
Respondit Ioseph: “Haec est interpretatio somnii: tres propagines, tres adhuc dies sunt, (Liber Genesis 40, 12)