Encontrados 3318 resultados para: dominus

  • Fuit autem Dominus cum Ioseph et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris. (Liber Genesis 39, 21)

  • nec princeps carceris spectabat quidquid in manu eius erat: Dominus enim erat cum illo et omnia opera eius dirigebat. (Liber Genesis 39, 23)

  • “Locutus est nobis dominus terrae dure et putavit nos exploratores esse provinciae”. (Liber Genesis 42, 30)

  • Et dixit nobis vir, dominus terrae: "Sic probabo quod sinceri sitis: fratrem vestrum unum dimittite apud me et cibaria domibus vestris necessaria sumite et abite; (Liber Genesis 42, 33)

  • Nonne ipse est, in quo bibit dominus meus et in quo augurari solet? Pessimam rem fecistis!"”. (Liber Genesis 44, 5)

  • Qui responderunt: “Quare sic loquitur dominus noster? Absit a servis tuis, ut tantum flagitii commiserimus. (Liber Genesis 44, 7)

  • Dominus meus interrogavit prius servos suos: "Habetis patrem aut fratrem?". (Liber Genesis 44, 19)

  • Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia, quae locutus est dominus meus, (Liber Genesis 44, 24)

  • Qui responderunt: “Tu salvasti nos! Respiciat nos tantum dominus noster, et laeti serviemus regi”. (Liber Genesis 47, 25)

  • et respexit Dominus filios Israel et apparuit eis. (Liber Exodus 2, 25)

  • Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum Deus de medio rubi et ait: “Moyses, Moyses”. Qui respondit: “Adsum”. (Liber Exodus 3, 4)

  • Cui ait Dominus: “Vidi afflictionem populi mei in Aegypto et clamorem eius audivi propter duritiam exactorum eorum. (Liber Exodus 3, 7)


“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina