Encontrados 2 resultados para: dubium

  • Dixerunt autem servi pharaonis ad eum: “Usquequo patiemur hoc scandalum? Dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo; nonne vides quod perierit Aegyptus?”. 8 Revocaveruntque Moysen et Aaron ad pharaonem, qui dixit eis: “Ite, sacrificate Domino Deo vestro. Quinam sunt qui ituri sunt?”. 9 Ait Moyses: “Cum parvulis nostris et senioribus pergemus, cum filiis et filiabus, cum ovibus et armentis; est enim sollemnitas Domini nobis”. 10 Et respondit eis: “Sic Dominus sit vobiscum, quomodo ego dimittam vos et parvulos vestros. Cui dubium est quod pessime cogitetis? 11 Non fiet ita, sed ite tantum viri et sacrificate Domino; hoc enim et ipsi petistis”. Statimque eiecti sunt de conspectu pharaonis. (Liber Exodus 10, 7)

  • Sin autem, quod dicitis, non feceritis, nulli dubium est quin peccetis in Dominum; et scitote quoniam peccatum vestrum apprehendet vos. (Liber Numeri 32, 23)


“Você deve ter sempre prudência e amor. A prudência tem olhos; o amor tem pernas. O amor, como tem pernas, gostaria de correr a Deus. Mas seu impulso de deslanchar na direção dEle é cego e, algumas vezes, pode tropeçar se não for guiado pela prudência, que tem olhos.” São Padre Pio de Pietrelcina