Encontrados 2660 resultados para: filiorum Israel
Iesus autem dixit illis: “Amen dico vobis quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in throno gloriae suae, sedebitis et vos super thronos duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 28)
Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 20)
Tunc impletum est quod dictum est per Ieremiam prophetam di centem: “Et acceperunt triginta argenteos, pretium appretiati quem appretiaverunt a filiis Israel, (Evangelium secundum Matthaeum 27, 9)
“Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Rex Israel est; descendat nunc de cruce, et credemus in eum. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 42)
inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum Zebedaei. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 56)
Et dicebat illi: “Sine prius saturari filios; non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere catellis”. (Evangelium secundum Marcum 7, 27)
Iesus respondit: “Primum est: “Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est, (Evangelium secundum Marcum 12, 29)
Christus rex Israel descendat nunc de cruce, ut videamus et credamus”. Etiam qui cum eo crucifixi erant, conviciabantur ei. (Evangelium secundum Marcum 15, 32)
et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum. (Evangelium secundum Lucam 1, 16)
Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiae, (Evangelium secundum Lucam 1, 54)
“Benedictus Dominus, Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae (Evangelium secundum Lucam 1, 68)
Puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad Israel. (Evangelium secundum Lucam 1, 80)