Encontrados 120 resultados para: finem temporis/page/4/page/8/page/4/page/2/page/4/page/9
Et princeps satellitum tradidit eos Ioseph, qui ministrabat eis. Aliquantulum temporis illi in custodia tenebantur. (Liber Genesis 40, 4)
Post multum vero temporis mortuus est rex Aegypti; et ingemiscentes filii Israel propter opera vociferati sunt, ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus. (Liber Exodus 2, 23)
Sollemnitatem Azymorum custodies: septem diebus vesceris azymis, sicut praecepi tibi, in tempore constituto mensis Abib; mense enim verni temporis egressus es de Aegypto. (Liber Exodus 34, 18)
Quanto plures anni remanserint post iobeleum, tanto crescet et pretium; et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit: tempus enim frugum vendet tibi. (Liber Leviticus 25, 16)
Sin autem post aliquantum temporis, supputabit ei sacerdos pecuniam iuxta annorum, qui reliqui sunt, numerum usque ad iobeleum, et detrahetur ex pretio. (Liber Leviticus 27, 18)
quam Dominus Deus tuus semper invisit, et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem eius. (Liber Deuteronomii 11, 12)
de diis cunctarum in circuitu gentium, quae iuxta vel procul sunt ab initio usque ad finem terrae, (Liber Deuteronomii 13, 8)
Cumque praefecti finem loquendi ad populum fecerint, constituantur duces exercitus in capite populi. (Liber Deuteronomii 20, 9)
Locutus est ergo Moyses, audiente universo coetu Israel, verba carminis huius et ad finem usque complevit: (Liber Deuteronomii 31, 30)
sic valens ut eo valebam tempore, quando ad explorandum missus sum; illius in me temporis fortitudo usque hodie perseverat tam ad bellandum quam ad gradiendum. (Liber Iosue 14, 11)
Iuncta est itaque puellis Booz usque ad finem messis hordei et tritici; et mansit cum socru sua. (Liber Ruth 2, 23)
Et timuit Deum tunc temporis dicens: “Quomodo possum ad me introducere arcam Dei?”. (Liber I Paralipomenon 13, 12)