Encontrados 32 resultados para: latitudinem
Et mensus est longitudinem eius viginti cubitorum et latitudinem viginti cubitorum versus faciem templi. Et dixit ad me: “Hoc est Sanctum sanctorum”. (Prophetia Ezechielis 41, 4)
Et mensus est parietem domus sex cubitorum et latitudinem aedificii adiacentis quattuor cubitorum undique per circuitum domus; (Prophetia Ezechielis 41, 5)
et inter exedras habebat latitudinem viginti cubitorum in circuitu domus undique. (Prophetia Ezechielis 41, 10)
latitudinem autem faciei domus et areae separatae contra orientem centum cubitorum. (Prophetia Ezechielis 41, 14)
et via ante faciem earum iuxta similitudinem exedrarum, quae erant in via aquilonis; secundum longitudinem earum et latitudinem earum, sic et omnes exitus earum et dispositiones et ostia earum. (Prophetia Ezechielis 42, 11)
Et a mensura ista mensurabis longitudinem viginti quinque milium et latitudinem decem milium, et in ipso erit templum, Sanctum sanctorum. (Prophetia Ezechielis 45, 3)
Quia ecce ego suscitabo Chaldaeos, gentem amaram et velocem, ambulantem super latitudinem terrae, ut possideat tabernacula non sua. (Prophetia Habacuc 1, 6)
Et ascenderunt super latitudinem terrae et circumierunt castra sanctorum et civitatem dilectam. Et descendit ignis de caelo et devoravit eos; (Apocalypsis Ioannis 20, 9)