Encontrados 26 resultados para: lutum

  • Suscitavi ab aquilone, et venit ab ortu solis; vocavi eum nomine; et conculcabit potentes quasi lutum et velut plastes calcans humum. (Liber Isaiae 41, 25)

  • Vae, qui contradicit fictori suo, testa de vasis fictilibus terrae! Numquid dicet lutum figulo suo: “Quid facis?” et “Opus tuum absque manibus est”? (Liber Isaiae 45, 9)

  • Impii autem quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus eius in limum et lutum. (Liber Isaiae 57, 20)

  • Et nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum; et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos. (Liber Isaiae 64, 7)

  • “Numquid sicut figulus iste non potero vobis facere, domus Israel?, ait Dominus. Ecce, sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, domus Israel. (Liber Ieremiae 18, 6)

  • Tulerunt ergo Ieremiam et proiecerunt eum in lacum Melchiae filii regis, qui erat in vestibulo custodiae. Et submiserunt Ieremiam funibus. Et in lacu non erat aqua sed lutum; descendit itaque Ieremias in caenum. (Liber Ieremiae 38, 6)

  • Et aspiciet inimica mea et operietur confusione, quae dicit ad me: “Ubi est Dominus Deus tuus?”. Oculi mei videbunt in eam; nunc erit in conculcationem ut lutum platearum. (Prophetia Michaeae 7, 10)

  • Aquam propter obsidionem hauri tibi, firma munitiones tuas; intra in lutum et calca argillam, tene typum laterum. (Prophetia Nahum 3, 14)

  • Et aedificavit Tyrus munitionem suam et coacervavit argentum quasi pulverem et aurum ut lutum platearum. (Prophetia Zachariae 9, 3)

  • Et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in proelio et bellabunt, quia Dominus cum eis; et confundentur ascensores equorum. (Prophetia Zachariae 10, 5)

  • Haec cum dixisset, exspuit in terram et fecit lutum ex sputo et linivit lutum super oculos eius (Evangelium secundum Ioannem 9, 6)

  • Respondit ille: “Homo, qui dicitur Iesus, lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi: “Vade ad Siloam et lava! “. Abii ergo et lavi et vidi”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 11)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina