Encontrados 138 resultados para: lux
accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius, et confestim stetit fluxus sanguinis eius. (Evangelium secundum Lucam 8, 44)
Et non post multos dies, congregatis omnibus, adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose. (Evangelium secundum Lucam 15, 13)
in ipso vita erat, et vita erat lux hominum, (Evangelium secundum Ioannem 1, 4)
et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. (Evangelium secundum Ioannem 1, 5)
Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. (Evangelium secundum Ioannem 1, 8)
Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem, veniens in mundum. (Evangelium secundum Ioannem 1, 9)
Hoc est autem iudicium: Lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem; erant enim eorum mala opera. (Evangelium secundum Ioannem 3, 19)
Iterum ergo locutus est eis Iesus dicens: “Ego sum lux mundi; qui sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitae”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 12)
Quamdiu in mundo sum, lux sum mundi”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 5)
si quis autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 10)
Ego lux in mundum veni, ut omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat. (Evangelium secundum Ioannem 12, 46)
Et cum iter faceret, contigit ut appropinquaret Damasco; et subito circumfulsit eum lux de caelo, (Actus Apostolorum 9, 3)