Encontrados 572 resultados para: populus Dei promissionem
Cum appropinquaret autem tempus repromissionis, quam confessus erat Deus Abrahae, crevit populus et multiplicatus est in Aegypto, (Actus Apostolorum 7, 17)
populus autem acclamabat: “Dei vox et non hominis!”. (Actus Apostolorum 12, 22)
Huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israel salvatorem Iesum, (Actus Apostolorum 13, 23)
quia ego sum tecum, et nemo apponetur tibi, ut noceat te, quoniam populus est mihi multus in hac civitate”. (Actus Apostolorum 18, 10)
Neque idolorum cultores efficiamini, sicut quidam ex ipsis; quemadmodum scriptum est: “Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere”. (Epistula I ad Corinthios 10, 7)
Qui autem consensus templo Dei cum idolis? Vos enim estis templum Dei vivi; sicut dicit Deus: “Inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. (Epistula II ad Corinthios 6, 16)
ut in gentes benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu, ut promissionem Spiritus accipiamus per fidem. (Epistula ad Galatas 3, 14)
Hoc autem dico: Testamentum confirmatum a Deo, quae post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem. (Epistula ad Galatas 3, 17)
Nam si ex lege hereditas, iam non ex promissione; Abrahae autem per promissionem donavit Deus. (Epistula ad Galatas 3, 18)
Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem heredes. (Epistula ad Galatas 3, 29)
Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per promissionem. (Epistula ad Galatas 4, 23)
nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est, pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae, quae nunc est, et futurae. (Epistula I ad Timotheum 4, 8)