Encontrados 44 resultados para: salútis
in quo et vos cum audissetis verbum veritatis, evangelium salutis vestrae, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto, (Epistula ad Ephesios 1, 13)
et galeam salutis assumite et gladium Spiritus, quod est verbum Dei; (Epistula ad Ephesios 6, 17)
et in nullo perterriti ab adversariis, quod est illis indicium perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo; (Epistula ad Philippenses 1, 28)
Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis; (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 8)
quoniam non posuit nos Deus in iram sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum, (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 9)
Nonne omnes sunt administratorii spiritus, qui in ministerium mittuntur propter eos, qui hereditatem capient salutis? (Epistula ad Hebraeos 1, 14)
Decebat enim eum, propter quem omnia et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxit, ducem salutis eorum per passiones consummare. (Epistula ad Hebraeos 2, 10)
et, consummatus, factus est omnibus oboedientibus sibi auctor salutis aeternae, (Epistula ad Hebraeos 5, 9)