Encontrados 206 resultados para: sancta civitas
Mardochaeus autem de palatio et de conspectu regis egrediens fulgebat vestibus regiis, hyacinthinis videlicet et albis, coronam magnam auream portans in capite et amictus pallio serico atque purpureo; omnisque civitas exsultavit atque laetata est. (Liber Esther 8, 15)
Isti dies memorarentur et celebrarentur per singulas generationes in singulis cognationibus, provinciis et civitatibus, nec esset ulla civitas, in qua dies Phurim non observarentur a Iudaeis et ab eorum progenie. (Liber Esther 9, 28)
Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta; ab homine iniquo et doloso erue me. (Liber Psalmorum 43, 1)
Fluminis rivi laetificant civitatem Dei, sancta tabernacula Altissimi. (Liber Psalmorum 46, 5)
Mons sanctus eius collis speciosus, exsultatio universae terrae. Mons Sion, extrema aquilonis, civitas regis magni. (Liber Psalmorum 48, 3)
Currus Dei decem milia milium: Dominus venit de Sinai in sancta. (Liber Psalmorum 68, 18)
Viderunt ingressus tuos, Deus, ingressus Dei mei, regis mei in sancta. (Liber Psalmorum 68, 25)
Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei! - (Liber Psalmorum 87, 3)
Ierusalem, quae aedificata est ut civitas, sibi compacta in idipsum. (Liber Psalmorum 122, 3)
et polluere sancta et sanctos, (Liber I Maccabaeorum 1, 46)
Et ecce sancta nostra et pulchritudo nostra et gloria nostra desolata est, et polluerunt ea gentes. (Liber I Maccabaeorum 2, 12)
Et sancta tua conculcata sunt et contaminata, et sacerdotes tui in luctu et humiliatione; (Liber I Maccabaeorum 3, 51)