Encontrados 55 resultados para: scientia

  • quia intrabit sapientia cor tuum, et scientia animae tuae placebit. (Liber Proverbiorum 2, 10)

  • Principium sapientiae timor Domini, et scientia Sancti est prudentia. (Liber Proverbiorum 9, 10)

  • Simulator ore decipit amicum suum, iusti autem liberabuntur scientia. (Liber Proverbiorum 11, 9)

  • Possidebunt simplices stultitiam, et astuti coronabuntur scientia. (Liber Proverbiorum 14, 18)

  • Ubi non est scientia animae, non est bonum; et, qui festinus est pedibus, offendit. (Liber Proverbiorum 19, 2)

  • Nonne descripsi ea tibi nudiustertius in cogitationibus et scientia, (Liber Proverbiorum 22, 20)

  • Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, quia nec opus nec ratio nec sapientia nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas. (Liber Ecclesiastes 9, 10)

  • in manu enim illius et nos et sermones nostri et omnis sapientia et operum scientia. (Liber Sapientiae 7, 16)

  • Vani autem sunt natura omnes homines, in quibus non subest scientia Dei; et de his, quae videntur bonis, non potuerunt intellegere eum, qui est, neque operibus attendentes agnoverunt artificem. (Liber Sapientiae 13, 1)

  • Multos quoque supplantavit suspicio illorum, et species vana decepit sensus illorum. Sine pupilla deerit lux, sine scientia deerit sapientia. (Liber Ecclesiasticus 3, 26)

  • Esto firmus in sensu tuo et in veritate sensus tui et scientia; et prosequatur te verbum pacis et iustitiae. (Liber Ecclesiasticus 5, 12)

  • Sapientia et disciplina et scientia legis apud Dominum; dilectio et viae bonorum apud ipsum. (Liber Ecclesiasticus 11, 15)


“Diante de Deus ajoelhe-se sempre.” São Padre Pio de Pietrelcina