Encontrados 1195 resultados para: terra

  • Natique sunt Heber filii duo: nomen uni Phaleg, eo quod in diebus eius divisa sit terra, et nomen fratris eius Iectan. (Liber Genesis 10, 25)

  • Hae familiae filiorum Noe iuxta generationes et nationes suas. Ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium. (Liber Genesis 10, 32)

  • Erat autem universa terra labii unius et sermonum eo rundem. (Liber Genesis 11, 1)

  • Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Sennaar et habitaverunt in eo. (Liber Genesis 11, 2)

  • mortuusque est Aran ante Thare patrem suum in terra nativitatis suae in Ur Chaldaeorum. (Liber Genesis 11, 28)

  • Dixit autem Dominus ad Abram: “Egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui in terram, quam monstrabo tibi. (Liber Genesis 12, 1)

  • Pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad Quercum Moreh. Chananaeus autem tunc erat in terra. (Liber Genesis 12, 6)

  • Facta est autem fames in terra; descenditque Abram in Aegyptum, ut peregrinaretur ibi; praevaluerat enim fames in terra. (Liber Genesis 12, 10)

  • nec poterat eos capere terra, ut habitarent simul: erat quippe substantia eorum multa, et nequibant habitare communiter. (Liber Genesis 13, 6)

  • Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et pastores gregum Lot. Eo autem tempore Chananaeus et Pherezaeus habitabant in illa terra. (Liber Genesis 13, 7)

  • Nonne universa terra coram te est? Recede a me, obsecro: si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo; si tu dexteram elegeris, ego ad sinistram pergam”. (Liber Genesis 13, 9)

  • Abram habitavit in terra Chanaan; Lot vero moratus est in oppidis, quae erant circa Iordanem, et tabernacula movit usque ad Sodomam. (Liber Genesis 13, 12)


“O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas.” São Padre Pio de Pietrelcina