Encontrados 210 resultados para: Abram et Lot oves et boves et Sodomam et Gomorrham

  • In illo die pepigit Dominus fœdus cum Abram, dicens: Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten, (Liber Genesis 15, 18)

  • Igitur Sarai, uxor Abram, non genuerat liberos: sed habens ancillam ægyptiam nomine Agar, (Liber Genesis 16, 1)

  • Dixitque Sarai ad Abram: Inique agis contra me: ego dedi ancillam meam in sinum tuum, quæ videns quod conceperit, despectui me habet: judicet Dominus inter me et te. (Liber Genesis 16, 5)

  • Cui respondens Abram: Ecce, ait, ancilla tua in manu tua est, utere ea ut libet. Affligente igitur eam Sarai, fugam iniit. (Liber Genesis 16, 6)

  • Octoginta et sex annorum erat Abram quando peperit ei Agar Ismaëlem. (Liber Genesis 16, 16)

  • Cecidit Abram pronus in faciem. (Liber Genesis 17, 3)

  • Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham: quia patrem multarum gentium constitui te. (Liber Genesis 17, 5)

  • Cum ergo surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam: et Abraham simul gradiebatur, deducens eos. (Liber Genesis 18, 16)

  • Converteruntque se inde, et abierunt Sodomam: Abraham vero adhuc stabat coram Domino. (Liber Genesis 18, 22)

  • Veneruntque duo angeli Sodomam vespere, et sedente Lot in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit, et ivit obviam eis: adoravitque pronus in terram, (Liber Genesis 19, 1)

  • Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de cælo: (Liber Genesis 19, 24)

  • intuitus est Sodomam et Gomorrham, et universam terram regionis illius: viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum. (Liber Genesis 19, 28)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina