Encontrados 937 resultados para: Ana
Et increpavit Jesus spiritum immundum, et sanavit puerum, et reddidit illum patri ejus. (Evangelium secundum Lucam 9, 43)
Et ait illis: Videbam Satanam sicut fulgor de cælo cadentem. (Evangelium secundum Lucam 10, 18)
Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ejus? quia dicitis in Beelzebub me ejicere dæmonia. (Evangelium secundum Lucam 11, 18)
Hanc autem filiam Abrahæ, quam alligavit Satanas, ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati? (Evangelium secundum Lucam 13, 16)
At illi tacuerunt. Ipse vero apprehensum sanavit eum, ac dimisit. (Evangelium secundum Lucam 14, 4)
Intravit autem Satanas in Judam, qui cognominabatur Iscariotes, unum de duodecim: (Evangelium secundum Lucam 22, 3)
Ait autem Dominus: Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum: (Evangelium secundum Lucam 22, 31)
Respondens autem Jesus, ait: Sinite usque huc. Et cum tetigisset auriculam ejus, sanavit eum. (Evangelium secundum Lucam 22, 51)
Invenit Philippus Nathanaël, et dicit ei: Quem scripsit Moyses in lege, et prophetæ, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth. (Evangelium secundum Ioannem 1, 45)
Et dixit ei Nathanaël: A Nazareth potest aliquid boni esse? Dicit ei Philippus: Veni et vide. (Evangelium secundum Ioannem 1, 46)
Vidit Jesus Nathanaël venientem ad se, et dicit de eo: Ecce vere Israëlita, in quo dolus non est. (Evangelium secundum Ioannem 1, 47)
Dicit ei Nathanaël: Unde me nosti? Respondit Jesus, et dixit ei: Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te. (Evangelium secundum Ioannem 1, 48)