Encontrados 194 resultados para: Angelus somnium
Semper jurgia quærit malus: angelus autem crudelis mittetur contra eum. (Liber Proverbiorum 17, 11)
Dejecit castra Assyriorum, et contrivit illos angelus Domini: (Liber Ecclesiasticus 48, 24)
Et erit sicut somnium visionis nocturnæ multitudo omnium gentium quæ dimicaverunt contra Ariel, et omnes qui militaverunt, et obsederunt, et prævaluerunt adversus eam. (Liber Isaiae 29, 7)
Egressus est autem angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Et surrexerunt mane, et ecce omnes cadavera mortuorum. (Liber Isaiae 37, 36)
In omni tribulatione eorum non est tribulatus, et angelus faciei ejus salvavit eos: in dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos, et portavit eos, et elevavit eos cunctis diebus sæculi. (Liber Isaiae 63, 9)
Propheta qui habet somnium, narret somnium: et qui habet sermonem meum, loquatur sermonem meum vere. Quid paleis ad triticum? dicit Dominus. (Liber Ieremiae 23, 28)
Angelus enim meus vobiscum est: ipse autem exquiram animas vestras. (Liber Baruch 6, 6)
In anno secundo regni Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus ejus, et somnium ejus fugit ab eo. (Prophetia Danielis 2, 1)
Et dixit ad eos rex: Vidi somnium, et mente confusus ignoro quid viderim. (Prophetia Danielis 2, 3)
Responderuntque Chaldæi regi syriace: Rex, in sempiternum vive ! dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus. (Prophetia Danielis 2, 4)
Et respondens rex ait Chaldæis: Sermo recessit a me: nisi indicaveritis mihi somnium, et conjecturam ejus, peribitis vos, et domus vestræ publicabuntur. (Prophetia Danielis 2, 5)
Si autem somnium, et conjecturam ejus narraveritis, præmia, et dona, et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur, et interpretationem ejus indicate mihi. (Prophetia Danielis 2, 6)