Encontrados 138 resultados para: Benedictio Isaac

  • Dixitque Isaac: Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem utrum tu sis filius meus Esau, an non. (Liber Genesis 27, 21)

  • Accessit ille ad patrem, et palpato eo, dixit Isaac: Vox quidem, vox Jacob est: sed manus, manus sunt Esau. (Liber Genesis 27, 22)

  • Vix Isaac sermonem impleverat, et egresso Jacob foras, venit Esau, (Liber Genesis 27, 30)

  • Dixitque illi Isaac: Quis enim es tu? Qui respondit: Ego sum filius tuus primogenitus Esau. (Liber Genesis 27, 32)

  • Expavit Isaac stupore vehementi: et ultra quam credi potest admirans, ait: Quis igitur ille est qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus priusquam tu venires ; benedixique ei, et erit benedictus? (Liber Genesis 27, 33)

  • Respondit Isaac: Dominum tuum illum constitui, et omnes fratres ejus servituti illius subjugavi ; frumento et vino stabilivi eum: et tibi post hæc, fili mi, ultra quid faciam? (Liber Genesis 27, 37)

  • motus Isaac, dixit ad eum: In pinguedine terræ, et in rore cæli desuper, (Liber Genesis 27, 39)

  • erit benedictio tua. Vives in gladio, et fratri tuo servies: tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis. (Liber Genesis 27, 40)

  • Dixitque Rebecca ad Isaac: Tædet me vitæ meæ propter filias Heth: si acceperit Jacob uxorem de stirpe hujus terræ, nolo vivere. (Liber Genesis 27, 46)

  • Vocavit itaque Isaac Jacob, et benedixit eum, præcepitque ei dicens: Noli accipere conjugem de genere Chanaan: (Liber Genesis 28, 1)

  • Cumque dimisisset eum Isaac, profectus venit in Mesopotamiam Syriæ ad Laban filium Bathuel Syri, fratrem Rebeccæ matris suæ. (Liber Genesis 28, 5)

  • et Dominum innixum scalæ dicentem sibi: Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac: terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo. (Liber Genesis 28, 13)


“A oração é a efusão de nosso coração no de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina