Encontrados 138 resultados para: Benedictio Isaac
Cumque jam tempus esset ut offerretur holocaustum, accedens Elias propheta ait : Domine Deus Abraham, et Isaac, et Israël, ostende hodie quia tu es Deus Israël, et ego servus tuus, et juxta præceptum tuum feci omnia verba hæc. (Liber I Regum 18, 36)
et misertus est Dominus eorum, et reversus est ad eos propter pactum suum, quod habebat cum Abraham, et Isaac, et Jacob: et noluit disperdere eos, neque projicere penitus usque in præsens tempus. (Liber II Regum 13, 23)
Filii autem Abraham, Isaac et Ismahel. (Liber I Paralipomenon 1, 28)
Genuit autem Abraham Isaac: cujus fuerunt filii Esau, et Israël. (Liber I Paralipomenon 1, 34)
quem pepigit cum Abraham, et juramenti illius cum Isaac. (Liber I Paralipomenon 16, 16)
Domine Deus Abraham, et Isaac, et Israël patrum nostrorum, custodi in æternum hanc voluntatem cordis eorum, et semper in venerationem tui mens ista permaneat. (Liber I Paralipomenon 29, 18)
Perrexeruntque cursores cum epistolis ex regis imperio, et principum ejus, in universum Israël et Judam, juxta id quod rex jusserat, prædicantes: Filii Israël, revertimini ad Dominum Deum Abraham, et Isaac, et Israël: et revertetur ad reliquias quæ effugerunt manum regis Assyriorum. (Liber II Paralipomenon 30, 6)
dixit : Benedictio sit tibi, fili mi, quia boni et optimi viri filius es. (Liber Thobis 7, 7)
Et apprehendens dexteram filiæ suæ, dexteræ Tobiæ tradidit, dicens : Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob vobiscum sit, et ipse conjungat vos, impleatque benedictionem suam in vobis. (Liber Thobis 7, 15)
et dicatur benedictio super uxorem tuam, et super parentes vestros, (Liber Thobis 9, 10)
Sic Isaac, sic Jacob, sic Moyses, et omnes qui placuerunt Deo, per multas tribulationes transierunt fideles. (Liber Iudith 8, 23)
Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduæ consolatus sum. (Liber Iob 29, 13)