Encontrados 176 resultados para: Cedar Salomon Hiram

  • Et misit Hiram ad Salomonem, dicens : Audivi quæcumque mandasti mihi : ego faciam omnem voluntatem tuam in lignis cedrinis et abiegnis. (Liber I Regum 5, 8)

  • Itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina, et ligna abiegna, juxta omnem voluntatem ejus. (Liber I Regum 5, 10)

  • Salomon autem præbebat Hiram coros tritici viginti millia in cibum domui ejus, et viginti coros purissimi olei : hæc tribuebat Salomon Hiram per singulos annos. (Liber I Regum 5, 11)

  • Dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni, sicut locutus est ei : et erat pax inter Hiram et Salomonem, et percusserunt ambo fœdus. (Liber I Regum 5, 12)

  • Elegitque rex Salomon operarios de omni Israël, et erat indictio triginta millia virorum. (Liber I Regum 5, 13)

  • quos dolaverunt cæmentarii Salomonis et cæmentarii Hiram : porro Giblii præparaverunt ligna et lapides ad ædificandam domum. (Liber I Regum 5, 18)

  • Domus autem quam ædificabat rex Salomon Domino, habebat sexaginta cubitos in longitudine, et viginti cubitos in latitudine, et triginta cubitos in altitudine. (Liber I Regum 6, 2)

  • Igitur ædificavit Salomon domum, et consummavit eam. (Liber I Regum 6, 14)

  • Domum autem suam ædificavit Salomon tredecim annis, et ad perfectum usque perduxit. (Liber I Regum 7, 1)

  • Et domuncula, in qua sedebatur ad judicandum, erat in media porticu simili opere. Domum quoque fecit filiæ Pharaonis (quam uxorem duxerat Salomon) tali opere, quali et hanc porticum. (Liber I Regum 7, 8)

  • Misit quoque rex Salomon, et tulit Hiram de Tyro, (Liber I Regum 7, 13)

  • Fecit ergo Hiram lebetes, et scutras, et hamulas, et perfecit omne opus regis Salomonis in templo Domini. (Liber I Regum 7, 40)


“Jesus está com você, e o Cireneu não deixa de ajudar-te a subir o Calvário.” São Padre Pio de Pietrelcina