Encontrados 169 resultados para: Cultus sanctitas peccati sacrificium offer

  • video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis. (Epistula ad Romanos 7, 23)

  • gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Igitur ego ipse mente servio legi Dei: carne autem, legi peccati. (Epistula ad Romanos 7, 25)

  • Lex enim spiritus vitæ in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis. (Epistula ad Romanos 8, 2)

  • Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem: Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato, damnavit peccatum in carne, (Epistula ad Romanos 8, 3)

  • Stimulus autem mortis peccatum est: virtus vero peccati lex. (Epistula I ad Corinthios 15, 56)

  • Quod si quærentes justificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est? Absit. (Epistula ad Galatas 2, 17)

  • Sed et si immolor supra sacrificium, et obsequium fidei vestræ, gaudeo, et congratulor omnibus vobis. (Epistula ad Philippenses 2, 17)

  • Ne quis vos seducat ullo modo: quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis, (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 3)

  • sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati. (Epistula ad Hebraeos 3, 13)

  • alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi: nunc autem semel in consummatione sæculorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam apparuit. (Epistula ad Hebraeos 9, 26)

  • alioquin cessassent offerri: ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati, cultores semel mundati: (Epistula ad Hebraeos 10, 2)

  • magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem, (Epistula ad Hebraeos 11, 25)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina