Encontrados 76 resultados para: Daniel in the grave of lions

  • Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa, et deinceps. (Prophetia Danielis 13, 64)

  • Erat autem Daniel conviva regis, et honoratus super omnes amicos ejus. (Prophetia Danielis 14, 1)

  • Rex quoque colebat eum, et ibat per singulos dies adorare eum: porro Daniel adorabat Deum suum. Dixitque ei rex: Quare non adoras Bel? (Prophetia Danielis 14, 3)

  • Et ait Daniel arridens: Ne erres, rex: iste enim intrinsecus luteus est, et forinsecus æreus, neque comedit aliquando. (Prophetia Danielis 14, 6)

  • Si autem ostenderitis quoniam Bel comedat hæc, morietur Daniel, quia blasphemavit in Bel. Et dixit Daniel regi: Fiat juxta verbum tuum. (Prophetia Danielis 14, 8)

  • et cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel, morte moriemur, vel Daniel qui mentitus est adversum nos. (Prophetia Danielis 14, 11)

  • Factum est igitur postquam egressi sunt illi, rex posuit cibos ante Bel: præcepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem, et cribravit per totum templum coram rege: et egressi clauserunt ostium, et signantes annulo regis abierunt. (Prophetia Danielis 14, 13)

  • Surrexit autem rex primo diluculo, et Daniel cum eo. (Prophetia Danielis 14, 15)

  • Et ait rex: Salvane sunt signacula, Daniel? Qui respondit: Salva, rex. (Prophetia Danielis 14, 16)

  • Et risit Daniel, et tenuit regem ne ingrederetur intro: et dixit: Ecce pavimentum: animadverte cujus vestigia sint hæc. (Prophetia Danielis 14, 18)

  • Dixitque Daniel: Dominum Deum meum adoro, quia ipse est Deus vivens: iste autem non est deus vivens. (Prophetia Danielis 14, 24)

  • Tulit ergo Daniel picem, et adipem, et pilos, et coxit pariter: fecitque massas, et dedit in os draconis, et diruptus est draco. Et dixit: Ecce quem colebatis. (Prophetia Danielis 14, 26)


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina