Encontrados 2364 resultados para: Deus providebit Angelus montis promissionem test obedientiam fidem pactum et arietem et hereditatem iusiurandum renovationem descensus prosperitas
Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos, in judicium reservari. (Epistula II Petri 2, 4)
Non tardat Dominus promissionem suam, sicut quidam existimant: sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad pœnitentiam reverti. (Epistula II Petri 3, 9)
Et hæc est annuntiatio, quam audivimus ab eo, et annuntiamus vobis: quoniam Deus lux est, et tenebræ in eo non sunt ullæ. (Epistula I Ioannis 1, 5)
Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum: major est Deus corde nostro, et novit omnia. (Epistula I Ioannis 3, 20)
Qui non diligit, non novit Deum: quoniam Deus caritas est. (Epistula I Ioannis 4, 8)
In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum. (Epistula I Ioannis 4, 9)
Carissimi, si sic Deus dilexit nos: et nos debemus alterutrum diligere. (Epistula I Ioannis 4, 11)
Deum nemo vidit umquam. Si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et caritas ejus in nobis perfecta est. (Epistula I Ioannis 4, 12)
Quisquis confessus fuerit quoniam Jesus est Filius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo. (Epistula I Ioannis 4, 15)
Et nos cognovimus, et credidimus caritati, quam habet Deus in nobis. Deus caritas est: et qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo. (Epistula I Ioannis 4, 16)
Nos ergo diligamus Deum, quoniam Deus prior dilexit nos. (Epistula I Ioannis 4, 19)
Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se. Qui non credit Filio, mendacem facit eum: quia non credit in testimonium quod testificatus est Deus de Filio suo. (Epistula I Ioannis 5, 10)