Encontrados 6 resultados para: Elimelech Nomemi

  • Ipse vocabatur Elimelech, et uxor ejus Noëmi: et duo filii, alter Mahalon, et alter Chelion, Ephrathæi de Bethlehem Juda. Ingressique regionem Moabitidem, morabantur ibi. (Liber Ruth 1, 2)

  • Et mortuus est Elimelech maritus Noëmi: remansitque ipsa cum filiis. (Liber Ruth 1, 3)

  • Erat autem viro Elimelech consanguineus, homo potens, et magnarum opum, nomine Booz. (Liber Ruth 2, 1)

  • Abiit itaque et colligebat spicas post terga metentium. Accidit autem ut ager ille haberet dominum nomine Booz, qui erat de cognatione Elimelech. (Liber Ruth 2, 3)

  • Quibus sedentibus, locutus est ad propinquum: Partem agri fratris nostri Elimelech vendet Noëmi, quæ reversa est de regione Moabitide: (Liber Ruth 4, 3)

  • At ille majoribus natu, et universo populo: Testes vos, inquit, estis hodie, quod possederim omnia quæ fuerunt Elimelech, et Chelion, et Mahalon, tradente Noëmi ; (Liber Ruth 4, 9)


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina