Encontrados 265 resultados para: Genesis CAPUT XXXII
prunas enim congregabis super caput ejus, et Dominus reddet tibi. (Liber Proverbiorum 25, 22)
Sponsa. Ego dormio, et cor meum vigilat. Vox dilecti mei pulsantis: Sponsus. Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium. (Canticum Canticorum 5, 2)
Caput ejus aurum optimum ; comæ ejus sicut elatæ palmarum, nigræ quasi corvus. (Canticum Canticorum 5, 11)
Caput tuum ut Carmelus ; et comæ capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus. (Canticum Canticorum 7, 5)
Congregationi pauperum affabilem te facito: et presbytero humilia animam tuam, et magnato humilia caput tuum. (Liber Ecclesiasticus 4, 7)
Sapientia humiliati exaltabit caput illius, et in medio magnatorum consedere illum faciet. (Liber Ecclesiasticus 11, 1)
et oculus Dei respexit illum in bono, et erexit eum ab humilitate ipsius, et exaltavit caput ejus: et mirati sunt in illo multi, et honoraverunt Deum. (Liber Ecclesiasticus 11, 13)
Caput suum movebit, et plaudet manu, et multa susurrans commutabit vultum suum. (Liber Ecclesiasticus 12, 19)
Et confundet te in cibis suis, donec te exinaniat bis et ter: et in novissimo deridebit te, et postea videns derelinquet te, et caput suum movebit ad te. (Liber Ecclesiasticus 13, 8)
Et postea resurget, et retribuet illis retributionem, unicuique in caput ipsorum, et convertet in interiores partes terræ. (Liber Ecclesiasticus 17, 19)
Est propter gloriam minoratio, et est qui ab humilitate levabit caput. (Liber Ecclesiasticus 20, 11)
Non est caput nequius super caput colubri, (Liber Ecclesiasticus 25, 22)