Encontrados 143 resultados para: Index habitatores Iudae

  • Et omnes habitatores terræ apud eum in nihilum reputati sunt: juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus cæli quam in habitatoribus terræ: et non est qui resistat manui ejus, et dicat ei: Quare fecisti? (Prophetia Danielis 4, 32)

  • Vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariæ ; quia luxit super eum populus ejus, et æditui ejus super eum exsultaverunt in gloria ejus, quia migravit ab eo. (Prophetia Osee 10, 5)

  • Audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terræ: si factum est istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum? (Prophetia Ioel 1, 2)

  • Sanctificate jejunium, vocate cœtum, congregate senes, omnes habitatores terræ in domum Dei vestri, et clamate ad Dominum: (Prophetia Ioel 1, 14)

  • Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo, conturbentur omnes habitatores terræ: quia venit dies Domini, quia prope est. (Prophetia Ioel 2, 1)

  • Et terra erit in desolationem propter habitatores suos, et propter fructum cogitationum eorum. (Prophetia Michaeae 7, 13)

  • Ululate, habitatores Pilæ: conticuit omnis populus Chanaan, disperierunt omnes involuti argento. (Prophetia Sophoniae 1, 11)

  • et vadant habitatores, unus ad alterum, dicentes: Eamus, et deprecemur faciem Domini, et quæramus Dominum exercituum: vadam etiam ego. (Prophetia Zachariae 8, 21)

  • Et dicent duces Juda in corde suo: Confortentur mihi habitatores Jerusalem in Domino exercituum, Deo eorum ! (Prophetia Zachariae 12, 5)

  • In die illa proteget Dominus habitatores Jerusalem: et erit qui offenderit ex eis in die illa quasi David, et domus David quasi Dei, sicut angelus Domini in conspectu eorum. (Prophetia Zachariae 12, 8)

  • Et effundam super domum David et super habitatores Jerusalem spiritum gratiæ et precum: et aspicient ad me quem confixerunt, et plangent eum planctu quasi super unigenitum, et dolebunt super eum, ut doleri solet in morte primogeniti. (Prophetia Zachariae 12, 10)


O maldito “eu” o mantém apegado à Terra e o impede de voar para Jesus. São Padre Pio de Pietrelcina