Encontrados 319 resultados para: Jacob est certamine
Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, et domui Jacob peccata eorum. (Liber Isaiae 58, 1)
tunc delectaberis super Domino, et sustollam te super altitudines terræ, et cibabo te hæreditate Jacob patris tui: os enim Domini locutum est. (Liber Isaiae 58, 14)
et venerit Sion redemptor, et eis qui redeunt ab iniquitate in Jacob, dicit Dominus. (Liber Isaiae 59, 20)
et suges lac gentium, et mamilla regum lactaberis ; et scies quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus, Fortis Jacob. (Liber Isaiae 60, 16)
Et educam de Jacob semen, et de Juda possidentem montes meos ; et hæreditabunt eam electi mei, et servi mei habitabunt ibi. (Liber Isaiae 65, 9)
Audite verbum Domini, domus Jacob, et omnes cognationes domus Israël. (Liber Ieremiae 2, 4)
Annuntiate hoc domui Jacob, et auditum facite in Juda, dicentes: (Liber Ieremiae 5, 20)
Non est his similis pars Jacob: qui enim formavit omnia, ipse est, et Israël virga hæreditatis ejus: Dominus exercituum nomen illi. (Liber Ieremiae 10, 16)
Effunde indignationem tuam super gentes quæ non cognoverunt te, et super provincias quæ nomen tuum non invocaverunt: quia comederunt Jacob, et devoraverunt eum, et consumpserunt illum, et decus ejus dissipaverunt. (Liber Ieremiae 10, 25)
Væ ! quia magna dies illa, nec est similis ejus: tempusque tribulationis est Jacob, et ex ipso salvabitur. (Liber Ieremiae 30, 7)
Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus, neque paveas, Israël: quia ecce ego salvabo te de terra longinqua, et semen tuum de terra captivitatis eorum: et revertetur Jacob, et quiescet, et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet: (Liber Ieremiae 30, 10)
Hæc dicit Dominus: Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob, et tectis ejus miserebor: et ædificabitur civitas in excelso suo, et templum juxta ordinem suum fundabitur: (Liber Ieremiae 30, 18)