Encontrados 35 resultados para: Nova creatura

  • Omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur, deserviens tuis præceptis, ut pueri tui custodirentur illæsi. (Liber Sapientiae 19, 6)

  • in populo magno non agnoscar: quæ est enim anima mea in tam immensa creatura? (Liber Ecclesiasticus 16, 17)

  • Illic præclara opera et mirabilia, varia bestiarum genera, et omnium pecorum, et creatura belluarum. (Liber Ecclesiasticus 43, 27)

  • Quæ prima fuerunt, ecce venerunt ; nova quoque ego annuntio: antequam oriantur, audita vobis faciam. (Liber Isaiae 42, 9)

  • Ecce ego facio nova, et nunc orientur, utique cognoscetis ea: ponam in deserto viam, et in invio flumina. (Liber Isaiae 43, 19)

  • Quæ audisti, vide omnia ; vos autem, num annuntiastis? Audita feci tibi nova ex tunc, et conservata sunt quæ nescis. (Liber Isaiae 48, 6)

  • Quia sicut cæli novi et terra nova, quæ ego facio stare coram me, dicit Dominus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum. (Liber Isaiae 66, 22)

  • Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cælorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 52)

  • Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: Quidnam est hoc? quænam doctrina hæc nova? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei. (Evangelium secundum Marcum 1, 27)

  • Et apprehensum eum ad Areopagum duxerunt, dicentes: Possumus scire quæ est hæc nova, quæ a te dicitur, doctrina? (Actus Apostolorum 17, 19)

  • nova enim quædam infers auribus nostris: volumus ergo scire quidnam velint hæc esse. (Actus Apostolorum 17, 20)

  • Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quæ facta sunt, intellecta, conspiciuntur: sempiterna quoque ejus virtus, et divinitas: ita ut sint inexcusabiles. (Epistula ad Romanos 1, 20)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina