Encontrados 1212 resultados para: Pater et Filius

  • Peperitque major filium, et vocavit nomen ejus Moab: ipse est pater Moabitarum usque in præsentem diem. (Liber Genesis 19, 37)

  • Minor quoque peperit filium, et vocavit nomen ejus Ammon, id est, Filius populi mei: ipse est pater Ammonitarum usque hodie. (Liber Genesis 19, 38)

  • Ejice ancillam hanc, et filium ejus: non enim erit hæres filius ancillæ cum filio meo Isaac. (Liber Genesis 21, 10)

  • dixit Isaac patri suo: Pater mi. At ille respondit: Quid vis, fili? Ecce, inquit, ignis et ligna: ubi est victima holocausti? (Liber Genesis 22, 7)

  • rursum fodit alios puteos, quos foderant servi patris sui Abraham, et quos, illo mortuo, olim obstruxerant Philisthiim: appellavitque eos eisdem nominibus quibus ante pater vocaverat. (Liber Genesis 26, 18)

  • Cui pater: Vides, inquit, quod senuerim, et ignorem diem mortis meæ. (Liber Genesis 27, 2)

  • si attrectaverit me pater meus, et senserit, timeo ne putet me sibi voluisse illudere, et inducam super me maledictionem pro benedictione. (Liber Genesis 27, 12)

  • Quibus illatis, dixit: Pater mi? At ille respondit: Audio. Quis es tu, fili mi? (Liber Genesis 27, 18)

  • Dixitque Isaac: Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem utrum tu sis filius meus Esau, an non. (Liber Genesis 27, 21)

  • ait: Tu es filius meus Esau? Respondit: Ego sum. (Liber Genesis 27, 24)

  • coctosque de venatione cibos intulit patri, dicens: Surge, pater mi, et comede de venatione filii tui, ut benedicat mihi anima tua. (Liber Genesis 27, 31)

  • Dixitque illi Isaac: Quis enim es tu? Qui respondit: Ego sum filius tuus primogenitus Esau. (Liber Genesis 27, 32)


“Viva feliz. Sirva ao Senhor alegremente e com o espírito despreocupado.” São Padre Pio de Pietrelcina