Encontrados 29 resultados para: Sara
Tunc hortatus est virginem Tobias, dixitque ei : Sara, exsurge, et deprecemur Deum hodie, et cras, et secundum cras : quia his tribus noctibus Deo jungimur ; tertia autem transacta nocte, in nostro erimus conjugio. (Liber Thobis 8, 4)
Dixit quoque Sara : Miserere nobis Domine, miserere nobis, et consenescamus ambo pariter sani. (Liber Thobis 8, 10)
Ingressa est etiam post septem dies Sara uxor filii ejus et omnis familia sana, et pecora, et cameli, et pecunia multa uxoris ; sed et illa pecunia, quam receperat a Gabelo. (Liber Thobis 11, 18)
Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam præter tempus ætatis: quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat. (Epistula ad Hebraeos 11, 11)
Sicut Sara obediebat Abrahæ, dominum eum vocans: cujus estis filiæ benefacientes, et non pertimentes ullam perturbationem. (Epistula I Petri 3, 6)