Encontrados 158 resultados para: aeternam vitam spem

  • Supra modum autem mater mirabilis, et bonorum memoria digna, quæ pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens, bono animo ferebat propter spem quam in Deum habebat: (Liber II Maccabaeorum 7, 20)

  • dixit ad eos: Nescio qualiter in utero meo apparuistis, neque enim ego spiritum et animam donavi vobis et vitam, et singulorum membra non ego ipsa compegi: (Liber II Maccabaeorum 7, 22)

  • sed enim mundi Creator, qui formavit hominis nativitatem, quique omnium invenit originem, et spiritum vobis iterum cum misericordia reddet et vitam, sicut nunc vosmetipsos despicitis propter leges ejus. (Liber II Maccabaeorum 7, 23)

  • non desperans memetipsum, sed spem multam habens effugiendi infirmitatem. (Liber II Maccabaeorum 9, 22)

  • Sed ob hoc accusatus ab amicis apud Eupatorem, cum frequenter proditor audiret, eo quod Cyprum creditam sibi a Philometore deseruisset, et ad Antiochum Nobilem translatus etiam ab eo recessisset, veneno vitam finivit. (Liber II Maccabaeorum 10, 13)

  • Qui me invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino. (Liber Proverbiorum 8, 35)

  • Opus justi ad vitam, fructus autem impii ad peccatum. (Liber Proverbiorum 10, 16)

  • Clementia præparat vitam, et sectatio malorum mortem. (Liber Proverbiorum 11, 19)

  • Timor Domini ad vitam, et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessima. (Liber Proverbiorum 19, 23)

  • Qui sequitur justitiam et misericordiam inveniet vitam, justitiam, et gloriam. (Liber Proverbiorum 21, 21)

  • quia habebis spem in novissimo, et præstolatio tua non auferetur. (Liber Proverbiorum 23, 18)

  • Sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ: quam cum inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit. (Liber Proverbiorum 24, 14)


“O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens”. São Padre Pio de Pietrelcina