Encontrados 46 resultados para: amorem proximi
Et ita post orationem, sumptis armis, longius de civitate procedentes, et proximi hostibus effecti, resederunt. (Liber II Maccabaeorum 10, 27)
Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum. (Liber Proverbiorum 6, 3)
sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam. (Liber Proverbiorum 6, 29)
Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, nequando satiatus oderit te. (Liber Proverbiorum 25, 17)
Rursum contemplatus sum omnes labores hominum, et industrias animadverti patere invidiæ proximi ; et in hoc ergo vanitas et cura superflua est. (Liber Ecclesiastes 4, 4)
Omnis injuriæ proximi ne memineris, et nihil agas in operibus injuriæ. (Liber Ecclesiasticus 10, 6)
Sicut enim eructant præcordia fœtentium, et sicut perdix inducitur in caveam, et ut caprea in laqueum: sic et cor superborum, et sicut prospector videns casum proximi sui. (Liber Ecclesiasticus 11, 32)
Pes fatui facilis in domum proximi: et homo peritus confundetur a persona potentis. (Liber Ecclesiasticus 21, 25)
Sicut enim homo qui perdit amicum suum, sic et qui perdit amicitiam proximi sui. (Liber Ecclesiasticus 27, 20)
Memorare testamentum Altissimi, et despice ignorantiam proximi. (Liber Ecclesiasticus 28, 9)
Intellige quæ sunt proximi tui ex teipso. (Liber Ecclesiasticus 31, 18)
Equi amatores et emissarii facti sunt: unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. (Liber Ieremiae 5, 8)