Encontrados 139 resultados para: aurum purissimum

  • Nomen uni Phison: ipse est qui circuit omnem terram Hevilath, ubi nascitur aurum: (Liber Genesis 2, 11)

  • et aurum terræ illius optimum est ; ibi invenitur bdellium, et lapis onychinus. (Liber Genesis 2, 12)

  • et Dominus benedixit domino meo valde, magnificatusque est: et dedit ei oves et boves, argentum et aurum, servos et ancillas, camelos et asinos. (Liber Genesis 24, 35)

  • pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan: et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum? (Liber Genesis 44, 8)

  • Hæc sunt autem quæ accipere debeatis : aurum, et argentum, et æs, (Liber Exodus 25, 3)

  • Præcipe filiis Israël ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum, ut ardeat lucerna semper (Liber Exodus 27, 20)

  • Accipientque aurum, et hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum. (Liber Exodus 28, 5)

  • mensamque et vasa ejus, candelabrum purissimum cum vasis suis, et altaris thymiamatis, (Liber Exodus 31, 8)

  • Quibus ego dixi : Quis vestrum habet aurum ? Tulerunt, et dederunt mihi : et projeci illud in ignem, egressusque est hic vitulus. (Liber Exodus 32, 24)

  • Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et prono animo offerat eas Domino : aurum et argentum, et æs, (Liber Exodus 35, 5)

  • Omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii, et quod oblatum est in donariis, viginti novem talentorum fuit, et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sanctuarii. (Liber Exodus 38, 24)

  • Præcipe filiis Israël, ut afferant tibi oleum de olivis purissimum, ac lucidum, ad concinnandas lucernas jugiter, (Liber Leviticus 24, 2)


“Deus nunca me recusou um pedido”. São Padre Pio de Pietrelcina