Encontrados 127 resultados para: bene

  • sive bonum est, sive malum, voci Domini Dei nostri, ad quem mittimus te, obediemus, ut bene sit nobis cum audierimus vocem Domini Dei nostri. (Liber Ieremiae 42, 6)

  • sed facientes faciemus omne verbum quod egredietur de ore nostro, ut sacrificemus reginæ cæli, et libemus ei libamina, sicut fecimus nos et patres nostri, reges nostri et principes nostri, in urbibus Juda, et in plateis Jerusalem: et saturati sumus panibus, et bene nobis erat, malumque non vidimus. (Liber Ieremiae 44, 17)

  • et præcepta tua non audivimus, nec observavimus, nec fecimus sicut præceperas nobis ut bene nobis esset. (Prophetia Danielis 3, 30)

  • Et sequetur amatores suos, et non apprehendet eos ; et quæret eos, et non inveniet: et dicet: Vadam, et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc. (Prophetia Osee 2, 7)

  • Et dixit Dominus: Putasne bene irasceris tu? (Prophetia Ionae 4, 4)

  • Et dixit Dominus ad Jonam: Putasne bene irasceris tu super hedera? Et dixit: Bene irascor ego usque ad mortem. (Prophetia Ionae 4, 9)

  • Et erit in tempore illo: scrutabor Jerusalem in lucernis, et visitabo super viros defixos in fæcibus suis, qui dicunt in cordibus suis: Non faciet bene Dominus, et non faciet male. (Prophetia Sophoniae 1, 12)

  • Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene complacuit animæ meæ. Ponam spiritum meum super eum, et judicium gentibus nuntiabit. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 18)

  • Hypocritæ, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens: (Evangelium secundum Matthaeum 15, 7)

  • Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: ipsum audite. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 5)

  • At ille respondens, dixit eis: Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me: (Evangelium secundum Marcum 7, 6)

  • Et dicebat illis: Bene irritum facitis præceptum Dei, ut traditionem vestram servetis. (Evangelium secundum Marcum 7, 9)


“O trabalho é tão sagrado como a oração”. São Padre Pio de Pietrelcina