Encontrados 54 resultados para: benedicite

  • Oves vestras et armenta assumite ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi. (Liber Exodus 12, 32)

  • Qui sponte obtulistis de Israël animas vestras ad periculum, benedicite Domino. (Liber Iudicum 5, 2)

  • Cor meum diligit principes Israël: qui propria voluntate obtulistis vos discrimini, benedicite Domino. (Liber Iudicum 5, 9)

  • Præcepit autem David universæ ecclesiæ: Benedicite Domino Deo nostro. Et benedixit omnis ecclesia Domino Deo patrum suorum: et inclinaverunt se, et adoraverunt Deum, et deinde regem. (Liber I Paralipomenon 29, 20)

  • Et dixerunt Levitæ Josue, et Cedmihel, Bonni, Hasebnia, Serebia, Odaia, Sebnia, Phathathia : Surgite, benedicite Domino Deo vestro ab æterno usque in æternum : et benedicant nomini gloriæ tuæ excelso in omni benedictione et laude. (Liber Nehemiae 9, 5)

  • Tunc dixit eis occulte : Benedicite Deum cæli, et coram omnibus viventibus confitemini ei, quia fecit vobiscum misericordiam suam. (Liber Thobis 12, 6)

  • Etenim cum essem vobiscum, per voluntatem Dei eram : ipsum benedicite, et cantate illi. (Liber Thobis 12, 18)

  • Tempus est ergo ut revertar ad eum qui me misit : vos autem benedicite Deum, et narrate omnia mirabilia ejus. (Liber Thobis 12, 20)

  • Benedicite Dominum omnes electi ejus : agite dies lætitiæ, et confitemini illi. (Liber Thobis 13, 10)

  • Benedicite, gentes, Deum nostrum, et auditam facite vocem laudis ejus: (Liber Psalmorum 65, 8)

  • In ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israël. (Liber Psalmorum 67, 27)

  • Cantate Domino, et benedicite nomini ejus ; annuntiate de die in diem salutare ejus. (Liber Psalmorum 95, 2)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina