Encontrados 159 resultados para: benedictionem Isaac

  • Quapropter suscipe benedictionem hanc, quam attulit ancilla tua tibi domino meo, et da pueris qui sequuntur te dominum meum. (Liber I Samuelis 25, 27)

  • Venit ergo David in Siceleg, et misit dona de præda senioribus Juda proximis suis, dicens: Accipite benedictionem de præda hostium Domini: (Liber I Samuelis 30, 26)

  • Cumque jam tempus esset ut offerretur holocaustum, accedens Elias propheta ait : Domine Deus Abraham, et Isaac, et Israël, ostende hodie quia tu es Deus Israël, et ego servus tuus, et juxta præceptum tuum feci omnia verba hæc. (Liber I Regum 18, 36)

  • Reversusque ad virum Dei cum universo comitatu suo, venit, et stetit coram eo, et ait: Vere scio quod non sit alius deus in universa terra, nisi tantum in Israël. Obsecro itaque ut accipias benedictionem a servo tuo. (Liber II Regum 5, 15)

  • et misertus est Dominus eorum, et reversus est ad eos propter pactum suum, quod habebat cum Abraham, et Isaac, et Jacob: et noluit disperdere eos, neque projicere penitus usque in præsens tempus. (Liber II Regum 13, 23)

  • Filii autem Abraham, Isaac et Ismahel. (Liber I Paralipomenon 1, 28)

  • Genuit autem Abraham Isaac: cujus fuerunt filii Esau, et Israël. (Liber I Paralipomenon 1, 34)

  • quem pepigit cum Abraham, et juramenti illius cum Isaac. (Liber I Paralipomenon 16, 16)

  • Domine Deus Abraham, et Isaac, et Israël patrum nostrorum, custodi in æternum hanc voluntatem cordis eorum, et semper in venerationem tui mens ista permaneat. (Liber I Paralipomenon 29, 18)

  • Perrexeruntque cursores cum epistolis ex regis imperio, et principum ejus, in universum Israël et Judam, juxta id quod rex jusserat, prædicantes: Filii Israël, revertimini ad Dominum Deum Abraham, et Isaac, et Israël: et revertetur ad reliquias quæ effugerunt manum regis Assyriorum. (Liber II Paralipomenon 30, 6)

  • eo quod non occurrerint filiis Israël cum pane et aqua, et conduxerint adversum eos Balaam ad maledicendum eis : et convertit Deus noster maledictionem in benedictionem. (Liber Nehemiae 13, 2)

  • Tertia autem nocte, benedictionem consequeris, ut filii ex vobis procreentur incolumes. (Liber Thobis 6, 21)


“Apóie-se, como faz Nossa Senhora, à cruz de Jesus e nunca lhe faltará conforto”. São Padre Pio de Pietrelcina