Encontrados 25 resultados para: caritate
Melius est vocari ad olera cum caritate, quam ad vitulum saginatum cum odio. (Liber Proverbiorum 15, 17)
columnas ejus fecit argenteas, reclinatorium aureum, ascensum purpureum ; media caritate constravit, propter filias Jerusalem. (Canticum Canticorum 3, 10)
Longe Dominus apparuit mihi. Et in caritate perpetua dilexi te: ideo attraxi te, miserans. (Liber Ieremiae 31, 3)
Quis ergo nos separabit a caritate Christi? tribulatio? an angustia? an fames? an nuditas? an periculum? an persecutio? an gladius? (Epistula ad Romanos 8, 35)
neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro. (Epistula ad Romanos 8, 39)
caritate fraternitatis invicem diligentes: honore invicem prævenientes: (Epistula ad Romanos 12, 10)
Quid vultis? in virga veniam ad vos, an in caritate, et spiritu mansuetudinis? (Epistula I ad Corinthios 4, 21)
Omnia vestra in caritate fiant. (Epistula I ad Corinthios 16, 14)
in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta, (Epistula II ad Corinthios 6, 6)
Sed sicut in omnibus abundatis fide, et sermone, et scientia, et omni sollicitudine, insuper et caritate vestra in nos, ut et in hac gratia abundetis. (Epistula II ad Corinthios 8, 7)
sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in caritate. (Epistula ad Ephesios 1, 4)
Christum habitare per fidem in cordibus vestris: in caritate radicati, et fundati, (Epistula ad Ephesios 3, 17)