Encontrados 107 resultados para: clypeus fidei galea salutis

  • et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui, (Evangelium secundum Lucam 1, 69)

  • ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum (Evangelium secundum Lucam 1, 77)

  • Si autem fœnum, quod hodie est in agro, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit: quanto magis vos pusillæ fidei? (Evangelium secundum Lucam 12, 28)

  • Et verbum Domini crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Jerusalem valde: multa etiam turba sacerdotum obediebat fidei. (Actus Apostolorum 6, 7)

  • Viri fratres, filii generis Abraham, et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salutis hujus missum est. (Actus Apostolorum 13, 26)

  • Cum autem venissent, et congregassent ecclesiam, retulerunt quanta fecisset Deus cum illis, et quia aperuisset gentibus ostium fidei. (Actus Apostolorum 14, 26)

  • Hæc subsecuta Paulum et nos, clamabat dicens: Isti homines servi Dei excelsi sunt, qui annuntiant vobis viam salutis. (Actus Apostolorum 16, 17)

  • Neque autem sole, neque sideribus apparentibus per plures dies, et tempestate non exigua imminente, jam ablata erat spes omnis salutis nostræ. (Actus Apostolorum 27, 20)

  • per quem accepimus gratiam, et apostolatum ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine ejus, (Epistula ad Romanos 1, 5)

  • Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? Factorum? Non: sed per legem fidei. (Epistula ad Romanos 3, 27)

  • Et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiæ fidei, quæ est in præputio: ut sit pater omnium credentium per præputium, ut reputetur et illis ad justitiam: (Epistula ad Romanos 4, 11)

  • et sit pater circumcisionis non iis tantum, qui sunt ex circumcisione, sed et iis qui sectantur vestigia fidei, quæ est in præputio patris nostri Abrahæ. (Epistula ad Romanos 4, 12)


“Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos”. São Padre Pio de Pietrelcina