Encontrados 44 resultados para: fiduciam in Deo
Numquid fiduciam habebis in magna fortitudine ejus, et derelinques ei labores tuos? (Liber Iob 39, 11)
Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus. (Liber Iob 40, 18)
Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiæ tuæ. (Liber Proverbiorum 3, 5)
Ne moliaris amico tuo malum, cum ille in te habeat fiduciam. (Liber Proverbiorum 3, 29)
Nemo est qui semper vivat, et qui hujus rei habeat fiduciam ; melior est canis vivus leone mortuo. (Liber Ecclesiastes 9, 4)
qui ambulatis ut descendatis in Ægyptum, et os meum non interrogastis, sperantes auxilium in fortitudine Pharaonis, et habentes fiduciam in umbra Ægypti ! (Liber Isaiae 30, 2)
Væ qui descendunt in Ægyptum ad auxilium, in equis sperantes, et habentes fiduciam super quadrigis, quia multæ sunt ; et super equitibus, quia prævalidi nimis ; et non sunt confisi super Sanctum Israël, et Dominum non requisierunt ! (Liber Isaiae 31, 1)
aut quo consilio vel fortitudine rebellare disponis? super quem habes fiduciam, quia recessisti a me? (Liber Isaiae 36, 5)
Et non vobis tribuat fiduciam Ezechias super Domino, dicens: Eruens liberabit nos Dominus: non dabitur civitas ista in manu regis Assyriorum. (Liber Isaiae 36, 15)
Et fiduciam habuisti in malitia tua, et dixisti: Non est qui videat me. Sapientia tua et scientia tua, hæc decepit te. Et dixisti in corde tuo: Ego sum, et præter me non est altera. (Liber Isaiae 47, 10)
Cum clamaveris, liberent te congregati tui, et omnes eos auferet ventus, tollet aura. Qui autem fiduciam habet mei, hæreditabit terram, et possidebit montem sanctum meum. (Liber Isaiae 57, 13)
Et comedet segetes tuas et panem tuum ; devorabit filios tuos et filias tuas ; comedet gregem tuum et armenta tua ; comedet vineam tuam et ficum tuam: et conteret urbes munitas tuas, in quibus tu habes fiduciam, gladio. (Liber Ieremiae 5, 17)