Encontrados 251 resultados para: ignis columna

  • Nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo, et ignis in nocte, videntibus cunctis populis Israël per cunctas mansiones suas. (Liber Exodus 40, 36)

  • dividentque membra, caput, et omnia quæ adhærent jecori, et ponent super ligna, quibus subjiciendus est ignis: (Liber Leviticus 1, 12)

  • Et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini. (Liber Leviticus 3, 11)

  • Tollentque ex ea in pastum ignis dominici, adipem qui operit ventrem, et qui tegit universa vitalia: (Liber Leviticus 3, 14)

  • adolebitque ea super altare sacerdos in alimoniam ignis, et suavissimi odoris. Omnis adeps, Domini erit (Liber Leviticus 3, 16)

  • Præcipe Aaron et filiis ejus: Hæc est lex holocausti: cremabitur in altari tota nocte usque mane: ignis ex eodem altari erit. (Liber Leviticus 6, 9)

  • Vestietur tunica sacerdos et feminalibus lineis: tolletque cineres, quos vorans ignis exussit, et ponens juxta altare, (Liber Leviticus 6, 10)

  • Ignis autem in altari semper ardebit, quem nutriet sacerdos subjiciens ligna mane per singulos dies, et imposito holocausto, desuper adolebit adipes pacificorum. (Liber Leviticus 6, 12)

  • Ignis est iste perpetuus, qui numquam deficiet in altari. (Liber Leviticus 6, 13)

  • quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet. (Liber Leviticus 7, 17)

  • quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis absumet. (Liber Leviticus 8, 32)

  • et ecce egressus ignis a Domino, devoravit holocaustum, et adipes qui erant super altare. Quod cum vidissent turbæ, laudaverunt Dominum, ruentes in facies suas. (Liber Leviticus 9, 24)


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina