Encontrados 7 resultados para: justificationem

  • Justificationem meam, quam cœpi tenere, non deseram: neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea. (Liber Iob 27, 6)

  • Aperi oculos tuos et vide: quia non mortui qui sunt in inferno, quorum spiritus acceptus est a visceribus suis, dabunt honorem et justificationem Domino: (Liber Baruch 2, 17)

  • Ecce ego extendam manum meam super te, et auferam justificationem tuam, et dabo te in animas odientium te filiarum Palæstinarum, quæ erubescunt in via tua scelerata. (Prophetia Ezechielis 16, 27)

  • qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. (Epistula ad Romanos 4, 25)

  • Et non sicut per unum peccatum, ita et donum. Nam judicium quidem ex uno in condemnationem: gratia autem ex multis delictis in justificationem. (Epistula ad Romanos 5, 16)

  • Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem: sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitæ. (Epistula ad Romanos 5, 18)

  • Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter justificationem. (Epistula ad Romanos 8, 10)


“Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador. Distanciemo-nos das afeições terrenas. Despojemo-nos do homem velho e vistamo-nos do homem novo. Aspiremos à felicidade que nos está reservada.” São Padre Pio de Pietrelcina