Encontrados 66 resultados para: lux mundi
Lavamini, mundi estote ; auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis: quiescite agere perverse, (Liber Isaiae 1, 16)
Mundi sunt oculi tui, ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris. Quare respicis super iniqua agentes, et taces devorante impio justiorem se? (Prophetia Habacuc 1, 13)
Stetit, et mensus est terram ; aspexit, et dissolvit gentes, et contriti sunt montes sæculi: incurvati sunt colles mundi ab itineribus æternitatis ejus. (Prophetia Habacuc 3, 6)
Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde: et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum, (Evangelium secundum Matthaeum 4, 8)
Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita, (Evangelium secundum Matthaeum 5, 14)
ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum ; eructabo abscondita a constitutione mundi. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 35)
erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 21)
Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi: (Evangelium secundum Matthaeum 25, 34)
ut inquiratur sanguis omnium prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista, (Evangelium secundum Lucam 11, 50)
hæc enim omnia gentes mundi quærunt. Pater autem vester scit quoniam his indigetis. (Evangelium secundum Lucam 12, 30)
Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. (Evangelium secundum Ioannem 1, 29)
Et mulieri dicebant: Quia jam non propter tuam loquelam credimus: ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi. (Evangelium secundum Ioannem 4, 42)