Encontrados 41 resultados para: malitiam
Aufer iram a corde tuo, et amove malitiam a carne tua: adolescentia enim et voluptas vana sunt. (Liber Ecclesiastes 11, 10)
Homo autem occidit quidem per malitiam ; et cum exierit spiritus, non revertetur, nec revocabit animam quæ recepta est. (Liber Sapientiae 16, 14)
Non zeles mulierem sinus tui, ne ostendat super te malitiam doctrinæ nequam. (Liber Ecclesiasticus 9, 1)
Et si bene fecerit, ignoranter et non volens facit: et in novissimo manifestat malitiam suam. (Liber Ecclesiasticus 14, 7)
Qui gaudet iniquitate, denotabitur: et qui odit correptionem, minuetur vita: et qui odit loquacitatem, extinguit malitiam. (Liber Ecclesiasticus 19, 5)
Brevis omnis malitia super malitiam mulieris: sors peccatorum cadat super illam. (Liber Ecclesiasticus 25, 26)
multam enim malitiam docuit otiositas. (Liber Ecclesiasticus 33, 29)
Qui non est expertus pauca recognoscit: qui autem in multis factus est, multiplicat malitiam. (Liber Ecclesiasticus 34, 10)
et loquar judicia mea cum eis super omnem malitiam eorum qui dereliquerunt me, et libaverunt diis alienis, et adoraverunt opus manuum suarum. (Liber Ieremiae 1, 16)
Circumcidimini Domino, et auferte præputia cordium vestrorum, viri Juda, et habitatores Jerusalem: ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea, et succendatur, et non sit qui extinguat, propter malitiam cogitationum vestrarum. (Liber Ieremiae 4, 4)
Sicut frigidam fecit cisterna aquam suam, sic frigidam fecit malitiam suam. Iniquitas et vastitas audietur in ea, coram me semper infirmitas et plaga. (Liber Ieremiae 6, 7)
Ite ad locum meum in Silo, ubi habitavit nomen meum a principio, et videte quæ fecerim ei propter malitiam populi mei Israël. (Liber Ieremiae 7, 12)