Encontrados 79 resultados para: mors dolores

  • Numquid voluntatis meæ est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis, et vivat? (Prophetia Ezechielis 18, 23)

  • Ingemuit Susanna, et ait: Angustiæ sunt mihi undique: si enim hoc egero, mors mihi est: si autem non egero, non effugiam manus vestras. (Prophetia Danielis 13, 22)

  • Dolores parturientis venient ei: ipse filius non sapiens: nunc enim non stabit in contritione filiorum. (Prophetia Osee 13, 13)

  • De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis. (Prophetia Osee 13, 14)

  • Et nunc, Domine, tolle, quæso, animam meam a me, quia melior est mihi mors quam vita. (Prophetia Ionae 4, 3)

  • Et quomodo vinum potantem decipit, sic erit vir superbus, et non decorabitur: qui dilatavit quasi infernus animam suam, et ipse quasi mors, et non adimpletur: et congregabit ad se omnes gentes, et coacervabit ad se omnes populos. (Prophetia Habacuc 2, 5)

  • Ante faciem ejus ibit mors, et egredietur diabolus ante pedes ejus. (Prophetia Habacuc 3, 5)

  • Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. (Epistula ad Romanos 5, 12)

  • Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem prævaricationis Adæ, qui est forma futuri. (Epistula ad Romanos 5, 14)

  • Si enim unius delicto mors regnavit per unum: multo magis abundantiam gratiæ, et donationis, et justitiæ accipientes, in vita regnabunt per unum Jesum Christum. (Epistula ad Romanos 5, 17)

  • scientes quod Christus resurgens ex mortuis jam non moritur: mors illi ultra non dominabitur. (Epistula ad Romanos 6, 9)

  • Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? nam finis illorum mors est. (Epistula ad Romanos 6, 21)


“Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.”. São Padre Pio de Pietrelcina