Encontrados 221 resultados para: opus

  • Domine, audivi auditionem tuam, et timui. Domine, opus tuum, in medio annorum vivifica illud ; in medio annorum notum facies: cum iratus fueris, misericordiæ recordaberis. (Prophetia Habacuc 3, 2)

  • Ficus enim non florebit, et non erit germen in vineis ; mentietur opus olivæ, et arva non afferent cibum: abscindetur de ovili pecus, et non erit armentum in præsepibus. (Prophetia Habacuc 3, 17)

  • Et suscitavit Dominus spiritum Zorobabel, filii Salathiel, ducis Juda, et spiritum Jesu, filii Josedec, sacerdotis magni, et spiritum reliquorum de omni populo: et ingressi sunt, et faciebant opus in domo Domini exercituum, Dei sui. (Prophetia Aggaei 1, 14)

  • Et respondit Aggæus, et dixit: Sic populus iste, et sic gens ista ante faciem meam, dicit Dominus, et sic omne opus manuum eorum: et omnia quæ obtulerunt ibi, contaminata erunt. (Prophetia Aggaei 2, 15)

  • Nolite ergo assimilari eis: scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 8)

  • At Jesus audiens, ait: Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 12)

  • et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet: et confestim dimittet eos. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 3)

  • Sciens autem Jesus, ait illis: Quid molesti estis huic mulieri? opus enim bonum operata est in me. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 10)

  • Jesus autem dixit: Sinite eam, quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me: (Evangelium secundum Marcum 14, 6)

  • et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine: ipse enim sciebat quid esset in homine. (Evangelium secundum Ioannem 2, 25)

  • Dicit eis Jesus: Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus. (Evangelium secundum Ioannem 4, 34)

  • Respondit Jesus, et dixit eis: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille. (Evangelium secundum Ioannem 6, 29)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina