Encontrados 527 resultados para: sex diebus
Dabis veritatem Jacob, misericordiam Abraham, quæ jurasti patribus nostris a diebus antiquis. (Prophetia Michaeae 7, 20)
Aspicite in gentibus, et videte ; admiramini, et obstupescite: quia opus factum est in diebus vestris, quod nemo credet cum narrabitur. (Prophetia Habacuc 1, 5)
Verbum Domini quod factum est ad Sophoniam, filium Chusi, filii Godoliæ, filii Amariæ, filii Ezeciæ, in diebus Josiæ, filii Amon, regis Judæ. (Prophetia Sophoniae 1, 1)
Hæc dicit Dominus exercituum: Si videbitur difficile in oculis reliquiarum populi hujus in diebus illis, numquid in oculis meis difficile erit? dicit Dominus exercituum. (Prophetia Zachariae 8, 6)
Hæc dicit Dominus exercituum: Confortentur manus vestræ, qui auditis in his diebus sermones istos per os prophetarum, in die qua fundata est domus Domini exercituum, ut templum ædificaretur. (Prophetia Zachariae 8, 9)
et non sum misertus: sic conversus cogitavi, in diebus istis, ut benefaciam domui Juda et Jerusalem. Nolite timere. (Prophetia Zachariae 8, 15)
Hæc dicit Dominus exercituum: In diebus illis, in quibus apprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium, et apprehendent fimbriam viri Judæi, dicentes: Ibimus vobiscum: audivimus enim quoniam Deus vobiscum est. (Prophetia Zachariae 8, 23)
Et fugietis ad vallem montium eorum, quoniam conjungetur vallis montium usque ad proximum: et fugietis sicut fugistis a facie terræmotus in diebus Oziæ regis Juda: et veniet Dominus Deus meus, omnesque sancti cum eo. (Prophetia Zachariae 14, 5)
A diebus enim patrum vestrorum recessistis a legitimis meis, et non custodistis: revertimini ad me, et revertar ad vos, dicit Dominus exercituum. Et dixistis: In quo revertemur? (Prophetia Malachiae 3, 7)
Cum ergo natus esset Jesus in Bethlehem Juda in diebus Herodis regis, ecce magi ab oriente venerunt Jerosolymam, (Evangelium secundum Matthaeum 2, 1)
In diebus autem illis venit Joannes Baptista prædicans in deserto Judææ, (Evangelium secundum Matthaeum 3, 1)
Et cum jejunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 2)