Encontrados 16 resultados para: stultum
In omnibus his non peccavit Job labiis suis, neque stultum quid contra Deum locutus est. (Liber Iob 1, 22)
Vere stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia. (Liber Iob 5, 2)
Ego vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini ejus statim. (Liber Iob 5, 3)
Adducit consiliarios in stultum finem, et judices in stuporem. (Liber Iob 12, 17)
Hinc ergo narrationem incipiemus: de præfatione tantum dixisse sufficiat. Stultum etenim est ante historiam effluere, in ipsa autem historia succingi. (Liber II Maccabaeorum 2, 33)
Vade contra virum stultum, et nescit labia prudentiæ. (Liber Proverbiorum 14, 7)
Non decent stultum verba composita, nec principem labium mentiens. (Liber Proverbiorum 17, 7)
Plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plagæ apud stultum. (Liber Proverbiorum 17, 10)
Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat, et confusione dignum. (Liber Proverbiorum 18, 13)
Non decent stultum deliciæ, nec servum dominari principibus. (Liber Proverbiorum 19, 10)
Claudus pedibus, et iniquitatem bibens, qui mittit verba per nuntium stultum. (Liber Proverbiorum 26, 6)
Si contuderis stultum in pila quasi ptisanas feriente desuper pilo, non auferetur ab eo stultitia ejus. (Liber Proverbiorum 27, 22)