Encontrados 1196 resultados para: terra Aegypti Sarai Lot

  • Porro Chus genuit Nemrod: ipse cœpit esse potens in terra, (Liber Genesis 10, 8)

  • Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar. (Liber Genesis 10, 10)

  • De terra illa egressus est Assur, et ædificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale. (Liber Genesis 10, 11)

  • Natique sunt Heber filii duo: nomen uni Phaleg, eo quod in diebus ejus divisa sit terra: et nomen fratris ejus Jectan. (Liber Genesis 10, 25)

  • Hæ familiæ Noë juxta populos et nationes suas. Ab his divisæ sunt gentes in terra post diluvium. (Liber Genesis 10, 32)

  • Erat autem terra labii unius, et sermonum eorumdem. (Liber Genesis 11, 1)

  • Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Sennaar, et habitaverunt in eo. (Liber Genesis 11, 2)

  • Mortuusque est Aran ante Thare patrem suum, in terra nativitatis suæ, in Ur Chaldæorum. (Liber Genesis 11, 28)

  • Duxerunt autem Abram et Nachor uxores: nomen uxoris Abram, Sarai: et nomen uxoris Nachor, Melcha filia Aran, patris Melchæ, et patris Jeschæ. (Liber Genesis 11, 29)

  • Erat autem Sarai sterilis, nec habebat liberos. (Liber Genesis 11, 30)

  • Tulit itaque Thare Abram filium suum, et Lot filium Aran, filium filii sui, et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldæorum, ut irent in terram Chanaan: veneruntque usque Haran, et habitaverunt ibi. (Liber Genesis 11, 31)

  • Dixit autem Dominus ad Abram: Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstrabo tibi. (Liber Genesis 12, 1)


“Os corações fortes e generosos não se lamentam, a não ser por grandes motivos e,ainda assim,não permitem que tais motivos penetrem fundo no seu íntimo.(P.e Pio) São Padre Pio de Pietrelcina